eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret
quosdam de ecclesia
occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio
videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et
Petrum erant autem dies azymorum
quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor
quaternionibus militum custodire eum volens post pascha
producere eum populo
et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat
sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo
cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat
Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et
custodes ante ostium custodiebant carcerem
et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in
habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge
velociter et ceciderunt catenae de manibus eius
dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te
gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi
vestimentum tuum et sequere me
et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod
fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre
transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad
portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est
eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit
angelus ab eo
et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit
Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni
expectatione plebis Iudaeorum
consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui
cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes
pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad
audiendum nomine Rhode
et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam
sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam
at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic
se habere illi autem dicebant angelus eius est
Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent
viderunt eum et obstipuerunt
annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo
Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et
fratribus haec et egressus abiit in alium locum
facta autem die erat non parva turbatio inter milites
quidnam de Petro factum esset
Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset
inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque
a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est
erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes
venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum
regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab
illo
statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro
tribunali et contionabatur ad eos
populus autem adclamabat dei voces et non hominis
confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non
dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit
verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur
Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis
expleto ministerio adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus